Liber Proverbiorum*

Caput 14: 30

vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
(* Traductions européennes)

Glose

Vita carnium.Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quae foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit:Putredo ossium invidia,quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quae humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quaeque perire.